Non c’è sapienza, né fede, né bellezza, se non ho in me la Carità. Solo l’amore è specchio dell’Eterno, non finirà in un tramonto. Non c’è potenza, né forza, né speranza, se non ho in me la Carità. Un grido sale da chi non ha che te Signore della vita. Con te Vincenzo risplende un’alba nuova, un sole che vivrà negli occhi dei più poveri. La Carità in te si fa presenza, il sogno dell’eterno in te si fa realtà. Tra le mie braccia il dono del conforto Nel mio silenzio la forza del perdono Nei miei pensieri la strada verso te Signore della vita. Con te Vincenzo risplende un’alba nuova, un sole che vivrà negli occhi dei più poveri. La Carità in te si fa presenza, il sogno dell’eterno in te si fa realtà. Con te Vincenzo risplende un’alba nuova, un sole che vivrà negli occhi dei più poveri. La Carità in te si fa presenza, il sogno dell’eterno in te si fa realtà. In te si si fa realtà, in te si fa realtà, in te si fa realtà.
Suor Giuseppina Nicoli
Suor Giuseppina Nicoli

Beata Giuseppina Nicoli
Proprio Liturgico nelle varie Lingue

 

                                            Ven. Sr. Giuseppina Nicoli FdC

 

memoria liturgica
3 febbraio


 

 

          Italiano       

          Francese       

          Inglese          

          Spagnolo       

 






 

BEATA IOSEPHINA NICOLI
Virgo

 

OREMUS

Deus qui beatae Iosephinae virgini in educandis pueris evangelicum spiritum et animi laetitiam donasti, eius nobis intercessione concede, ut, easdem virtutes sectantes, Te, verum Patrem, pauperibus annuntiemus.
Per Dominum.


Liturgia Horarum

Iosephina Nicoli in pago Casatisma, dioecesis Derthonensis, in Italia, nata est die 18 mensis novembris anno 1863. Anno 1883, ingressa est Societatem Puellarum a Caritate S. Vincentii de Paul. Operam educationis puerorum per totam fere vitam exercuit in insula Sardinia, primum in urbe Calari et deinde Sassari. Plurima excogitavit incoepta de christiana iuvenum progressione et in opera caritatis incubuit. Laetitia animi, prudentia et iustitia exemplo exstitit. Die 31 mensis decembris, Calari, ad caelestem transivit sponsum.

Commune Virginum
Officium lectionis

Lectio secunda

Ex scriptis Beatæ Josephinæ Nicoli

Caritas continuatio Incarnationis

Jesus exoptat ut sua Incarnatio ad universum humanum genus, immo ad unumquemque nostrum extendatur. Et dono nobis dat Eucharistiam. Ita non tantum ille nobiscum manet, sed seipsum unicuique nostrum donat, carnem suam cum nostra coniungit, cor suum cum nostro, animam suam cum nostra; nos enim unum cum Ipso in Sancta Communione efformamus. Nos divinos efficit. Hoc modo Deus dilexit nos.
 

Ecce quomodo Deus nos diligit et quomodo desiderat ut inter nos diligamus.
Cum Ipse sine modo nos dilexerit, nullum ponamus limitem nostrae erga fratres caritati oportet. Hoc vult Deus: " Diligite alterutrum sicut ego dilexi vos!" "Rogo ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint" Ita infinitos effecit limites caritatis, ut nos doceret caritatem nostram numquam exuberandam esse!
Quaeque professio nomen habet actuositatem innuens eandem exercentis.
Professio nostra haec est: Filiae Caritatis esse! Haec verba significant plura, quae non plene recipimus. Sorores quorundam Institutorum; quae bonis operibus attendunt, "Sorores Caritatis" appellantur; nos autem "Filiae Caritatis": quod denotat nos a Corde Dei oriri Hoc revera probandum est! Nos pauperum Angeli Custodes esse debemus; exinde, quotiescumque illi nos adeunt, benevolo animo ipsos excipere debemus et ad illis subveniendum nullam sollicitudinem omittere.
Nullam amplius cuiusque nostrum possessionem habemus; partes pauperum sumus; totum tempus nostrum illis dicandum est. Ita quidem ex animo dispositae, inopum nobis fiduciam capimus. Nam accedere ad nos videmus quosdam aspectu divites, sed reapse pauperes et plane indigentes. Iidem nemini suam inopiam patefaciunt praeterquam filiae caritatis, cui omnia secreta licet concredere; inter omnes enim constat illam plene percipere quidquid angorem et paupertatem attingit et pro cunctis ipsorum malis aliquod allaturam remedium.

RESPONSORIUM 1 Jn 4, 19.21; Rm 5, 5

R. Nos diligimus, quoniam ipse prior dilexit nos. Et hoc mandatum habemus ab eo: * qui diligit Deum, diligat et fratrem suum.
V. Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis:
* qui diligit Deum, diligat et fratrem suum.

 

  Clicca sopra la freccia per tornare al menù....